Liber Isaiae Prophetae*

Caput 66: Versus 13

Quomodo.Omnipotens Deus tanquam misericors et miserator, modo aquilae modo gallinae, modo mari blandienti se comparat, ut vos saltem blanditiis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat, ne accessus alicui pateat, et in medio amethistum lapidem qui omnia venena fugat, secundum physicos propter serpentes arcendos, quaedam alia secreta naturae collocat: sic ipse in cordibus nostris lapidem, id est fidem suam ponit, scilicet, seipsum, qui est lapis abscisus sine manibus de monte, quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis, et jumentis, pecudibus avibusque foetus diligit, ut aiunt qui de animantium scripsere naturis
(* Traductions européennes)